monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, De Nabuthae, § 35 <<<     >>> § 37

§ 36

1 Habes inquit multa bona.
2 nescit auarus bona nisi ea quae quaestuosa sunt nominare.
3 sed adquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria.
4 cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? scriptum est enim: facite uobis amicos de mammona iniquitatis.
5 ei ergo qui uti sciat bona sunt, qui uti nesciat recte mala.
6 dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum.
7 quid hoc melius? bona sunt, si pauperi largiaris, in quo tibi debitorem deum quadam pietatis faeneratione constituas.
8 bona sunt, si aperias horrea iustitiae tuae, ut sis panis pauperum, uita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater.